Evangelium Secundum Marcum*

Caput 6: Versus 45

Et statim coegit.Exemplum dat nobis ut in omnibus bonis quae agimus humani favoris retributionem vitemus: ne nos operatio virtutum ad concupiscentiam flectat temporalium. Quod ipse Dominus nobis insinuans, cum hi qui virtutes ejus admirabantur, regem eum facere vellent, fugit in montem orare. Crucifixoribus promptus occurrit, ut scilicet parati simus ad adversa toleranda, cauti ad blandimenta si arriserint, et ne nos, si affluant, emolliendo decipiant, crebris a Domino precibus imploremus.Ad Bethsaidam.BEDA.Bethsaida civitas est in Galilaea Andreae et Petri et Philippi prope stagnum Genesareth. Sed Marcus dicit, etc., usque ad quae ambae sunt civitates in Galilaea juxta stagnum Genesareth: quod etiam Tiberiadis a Tiberiade civitate sic vocatur.
(* Traductions européennes)